Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quare deposita severitate
  2. Parcas lusibus et iocis rogamus,
  3. Nec castrare velis meos libellos.
  4. Gallo turpius est nihil Priapo.
  1. Si, Lucane, tibi vel si tibi, Tulle, darentur
  2. Qualia Ledaei fata Lacones habent,
  3. Nobilis haec esset pietatis rixa duobus,
  4. Quod pro fratre mori vellet uterque prior,
  5. Diceret infernas et qui prior isset ad umbras:
  6. 'Vive tuo, frater, tempore, vive meo.'
  1. Ventris onus misero, nec te pudet, excipis auro,
  2. Basse, bibis vitro: carius ergo cacas.
  1. Quem recitas meus est, o Fidentine, libellus:
  2. Sed male cum recitas, incipit esse tuus.
  1. Si quis erit raros inter numerandus amicos,
  2. Quales prisca fides famaque novit anus,
  3. Si quis Cecropiae madidus Latiaeque Minervae
  4. Artibus et vera simplicitate bonus,
  5. Si quis erit recti custos, mirator honesti
  6. Et nihil arcano qui roget ore deos,
  7. Si quis erit magnae subnixus robore mentis:
  8. Dispeream, si non hic Decianus erit.
  1. Qui ducis vultus et non legis ista libenter,
  2. Omnibus invideas, livide, nemo tibi.
  1. Urbanus tibi, Caecili, videris.
  2. Non es, crede mihi. Quid ergo? verna,
  3. Hoc quod transtiberinus ambulator,
  4. Qui pallentia sulphurata fractis
  5. Permutat vitreis, quod otiosae
  6. Vendit qui madidum cicer coronae,
  7. Quod custos dominusque viperarum,
  8. Quod viles pueri salariorum,
  9. Quod fumantia qui tomacla raucus
  10. Circumfert tepidis cocus popinis,
  11. Quod non optimus urbicus poeta,
  12. Quod de Gadibus improbus magister,
  13. Quod bucca est vetuli dicax cinaedi.
  14. Quare desine iam tibi videri,
  15. Quod soli tibi, Caecili, videris,
  16. Qui Gabbam salibus tuis et ipsum
  17. Posses vincere Tettium Caballum.
  18. Non cuicumque datum est habere nasum:
  19. Ludit qui stolida procacitate,
  20. Non est Tettius ille, sed caballus.
  1. Coniugis audisset fatum cum Porcia Bruti
  2. Et subtracta sibi quaereret arma dolor,
  3. 'Nondum scitis' ait 'mortem non posse negari?
  4. Credideram, fatis hoc docuisse patrem.'
  5. Dixit et ardentis avido bibit ore favillas.
  6. I nunc et ferrum, turba molesta, nega.
  1. Bis tibi triceni fuimus, Mancine, vocati
  2. Et positum est nobis nil here praeter aprum,
  3. Non quae de tardis servantur vitibus uvae