Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Gaudia non remanent, sed fugitiva volant.
  2. Haec utraque manu conplexuque adsere toto:
  3. Saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.
  4. Non est, crede mihi, sapientis dicere 'Vivam':
  5. Sera nimis vita est crastina: vive hodie.
  1. Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura
  2. Quae legis hic: aliter non fit, Avite, liber.
  1. Cogit me Titus actitare causas
  2. Et dicit mihi saepe 'Magna res est.'
  3. Res magna est, Tite, quam facit colonus.
  1. Quid te, Tucca, iuvat vetulo miscere Falerno
  2. In Vaticanis condita musta cadis?
  3. Quid tantum fecere boni tibi pessima vina?
  4. Aut quid fecerunt optima vina mali?
  5. De nobis facile est, scelus est iugulare Falernum