Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. 'Si qua fides, vulnus quod feci non dolet,' inquit,
  2. 'Sed tu quod facies, hoc mihi, Paete, dolet.'
  1. Delicias, Caesar, lususque iocosque leonum
  2. Vidimus—hoc etiam praestat harena tibi—
  3. Cum prensus blando totiens a dente rediret
  4. Et per aperta vagus curreret ora lepus.
  5. Unde potest avidus captae leo parcere praedae?
  6. Sed tamen esse tuus dicitur: ergo potest.
  1. O mihi post nullos, Iuli, memorande sodales,
  2. Si quid longa fides canaque iura valent,
  3. Bis iam paene tibi consul tricensimus instat,
  4. Et numerat paucos vix tua vita dies.
  5. Non bene distuleris videas quae posse negari,
  6. Et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.
  7. Expectant curaeque catenatique labores,