Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- fuste aperire caput, candelam adponere valvis
- non dubitat, nec contemnas aut despicias quod
- his opibus numquam cara est annona veneni.
- ergo occulta teges ut curia Martis Athenis.’
- O Corydon, Corydon, secretum divitis ullum
- esse putas? servi ut taceant, iumenta loquentur
- et canis et postes et marmora, claude fenestras,
- vela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen,
- e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat:
- quod tamen ad cantum galli facit ille secundi,
- proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae
- finxerunt pariter libarius archimagiri
- carptores. quod enim dubitant componere crimen
- in dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur
- baltea? nec derit qui te per compita quaerat
- nolentem et miseram vinosus inebriet aurem,
- illos ergo roges quidquid paulo ante petebas
- a nobis, taceant illi. sed prodere malunt
- arcanum, quam subrepti potare Falerni
- pro populo faciens quantum Saufeia bibebat,