Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. tamquam prodiderim quidquid scio. sumere ferrum,
  2. fuste aperire caput, candelam adponere valvis
  3. non dubitat, nec contemnas aut despicias quod
  4. his opibus numquam cara est annona veneni.
  5. ergo occulta teges ut curia Martis Athenis.’
  6. O Corydon, Corydon, secretum divitis ullum
  7. esse putas? servi ut taceant, iumenta loquentur
  8. et canis et postes et marmora, claude fenestras,
  9. vela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen,
  10. e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat:
  11. quod tamen ad cantum galli facit ille secundi,