Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae
  2. finxerunt pariter libarius archimagiri
  3. carptores. quod enim dubitant componere crimen
  4. in dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur
  5. baltea? nec derit qui te per compita quaerat
  6. nolentem et miseram vinosus inebriet aurem,
  7. illos ergo roges quidquid paulo ante petebas
  8. a nobis, taceant illi. sed prodere malunt
  9. arcanum, quam subrepti potare Falerni
  10. pro populo faciens quantum Saufeia bibebat,
  11. vivendum recte cum propter plurima tum est his[*](tum est his. So Housman instead of the tunc est of PA.)