Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. improbus es cum poscis,
    ait. sed pensio clamat
  2. posce
    ; sed appellat puer unicus ut Polyphemi
  3. lata acies per quam sollers evasit Vlixes;
  4. alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo
  5. pascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro,
  6. quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri
  7. et pedibus?
    durate atque expectate cicadas
    ?
  8. Verum ut dissimili es, ut mittas cetera, quanto
  9. metiris pretio, quod ni tibi deditus essem
  10. devotusque cliens, uxor tua virgo maneret?
  11. scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris,
  12. et quae pollicitus, fugientem saepe puellam
  13. amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam
  14. signabat: tota vix hoc ego nocte redemi
  15. te plorante foris; testis mihi lectulus et tu,
  16. ad quem pervenit lecti sonus et dominae vox.
  17. instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum
  18. coniugium in multis domibus servavit adulter.
  19. quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas?
  20. nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum,