Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nam quis plura linit victuro dolia musto?—
  2. quantum erat exhausti lumbos donare clientis
  3. iugeribus paucis? meliusne hic[*](For ne hic (PΨ) Housman conjectured nunc.) rusticus infans
  4. cum matre et casulis et conlusore catello
  5. cymbala pulsantis legatum fiet amici?
  6. improbus es cum poscis,
    ait. sed pensio clamat
  7. posce
    ; sed appellat puer unicus ut Polyphemi
  8. lata acies per quam sollers evasit Vlixes;
  9. alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo
  10. pascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro,
  11. quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri
  12. et pedibus?
    durate atque expectate cicadas
    ?
  13. Verum ut dissimili es, ut mittas cetera, quanto
  14. metiris pretio, quod ni tibi deditus essem
  15. devotusque cliens, uxor tua virgo maneret?
  16. scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris,
  17. et quae pollicitus, fugientem saepe puellam
  18. amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam
  19. signabat: tota vix hoc ego nocte redemi
  20. te plorante foris; testis mihi lectulus et tu,