Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quod tamen ulterius monstrum quam mollis avarus?
  2. haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti
    ;
  3. computat, et cevet. ponatur ealculus, adsint
  4. cum tabula pueri; numera[*](numeraΨ: numeras P.) sestertia quinque
  5. omnibus in rebus: numerentur deinde labores,
  6. an facile et pronum est agere intra viscera penem
  7. legitimum atque illic hesternae occurrere cenae?
  8. servus erit minus ille miser qui foderit agrum,
  9. quam dominum; sed tu sane tenerum et puerum te
  10. et pulchrum et dignum cyatho caeloque putabas,
  11. vos humili adseculae, vos indulgebitis umquam
  12. cultori, iam nec morbo donare parati?
  13. en cui tu viridem umbellam, cui sucina mittas
  14. grandia, natalis quotiens redit aut madidum ver
  15. incipit et strata positus longaque cathedra
  16. munera femineis tractat secreta kalendis.
  17. Dic, passer, cui tot montis, tot praedia servas
  18. Apula, tot milvos intra tua pascua lassos?
  19. te Trifolinus ager fecundis vitibus implet
  20. suspectumque iugum Cumis et Gaurus inanis—