Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.
  2. non erit hac facie miserabilior Crepereius
  3. Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus
  4. circumit et fatuos non invenit, unde repente
  5. tot rugae? certe modico contentus agebas
  6. vernam equitem, conviva ioco mordente facetiis
  7. et salibus vehemens intra pomeria natis.
  8. omnia nunc contra: vultus gravis, horrida siccae
  9. silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem
  10. Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci[*](GU give this line in two places, here and after line 11. The reading is uncertain. Owen reads lita for tibi, taken from circumlita in Ψ.),
  11. sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.
  12. quid macies aegri veteris, quem tempore longo
  13. torret quarta dies olimque domestica febris?
  14. deprendas animi tormenta latentis in aegro
  15. corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque
  16. inde habitum facies, igitur flexisse videris
  17. propositum et vitae contrarius ire priori.
  18. nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem
  19. Pacis et advectae secreta Palatia matris
  20. et Cererem (nam quo non prostat femina templo?)