Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. o parvi nostrique Lares, quos ture minuto
  2. aut farre et tenui soleo exorare corona,
  3. quando ego figam aliquid, quo sit mihi tuta senectus
  4. a tegete et baculo? viginti milia faenus
  5. pigneribus positis, argenti vascula puri,
  6. sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes
  7. de grege Moesorum. qui me cervice locata
  8. securum iubeant clamoso insistere circo;
  9. sit mihi praeterea curvus caelator, et alter
  10. qui multas facies pingit cito; sufficiunt haec,
  11. quando ego pauper ero; votum miserabile, nec spes
  12. his saltem; nam cum pro me Fortuna vocatur,
  13. adfixit ceras illa de nave petitas,
  14. quae Siculos cantus effugit remige surdo.’
  1. omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque
  2. Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt
  3. vera bona atque illis multum diversa, remota
  4. erroris nebula, quid enim ratione timemus
  5. aut cupimus? quid tam dextro pede, concipis, ut te
  6. conatus non paeniteat votique peracti?