Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. esse putas? servi ut taceant, iumenta loquentur
  2. et canis et postes et marmora, claude fenestras,
  3. vela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen,
  4. e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat:
  5. quod tamen ad cantum galli facit ille secundi,
  6. proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae
  7. finxerunt pariter libarius archimagiri
  8. carptores. quod enim dubitant componere crimen
  9. in dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur
  10. baltea? nec derit qui te per compita quaerat
  11. nolentem et miseram vinosus inebriet aurem,
  12. illos ergo roges quidquid paulo ante petebas
  13. a nobis, taceant illi. sed prodere malunt
  14. arcanum, quam subrepti potare Falerni
  15. pro populo faciens quantum Saufeia bibebat,
  16. vivendum recte cum propter plurima tum est his[*](tum est his. So Housman instead of the tunc est of PA.)
  17. idcirco ut possis linguam contemnere servi.[*](After 9.118 PA; after 9.123 Ψ.)
  18. praecipue causis, ut linguas mancipiorum
  19. contemnas, nam lingua mali pars pessima servi;
  20. deterior tamen hic qui liber non erit illis,