Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. cum Pansa eripiat quidquid tibi Natta reliquit
  2. iamque tace; furor est post omnia perdere naulum.
  3. Non idem gemitus olim neque vulnus erat par
  4. damnorum sociis florentibus et modo victis,
  5. plena domus tunc omnis, et ingens stabat acervus
  6. nummorum, Spartana chlamys, conchylia Coa,
  7. et cum Parrhasii tabulis signisque Myronis
  8. Phidiacum vivebat ebur, nec non Polycliti
  9. multus ubique labor, rarae sine Mentore mensae,
  10. inde Dolabella atque hinc Antonius, inde
  11. sacrilegus Verres referebant navibus altis
  12. occulta spolia et plures de pace triumphos,
  13. nunc sociis iuga pauca boum, grex parvus equarum,
  14. et pater armenti capto eripietur agello,
  15. ipsi deinde Lares, si quod spectabile signum,
  16. si quis in aedicula deus unicus; haec etenim sunt
  17. pro summis, iam[*](iam conj. by Büch.: nam PΨ and Büch. (1893): Housman conj. quis.) sunt haec maxima, despicias tu
  18. forsitan inbellis Rhodios unctamque Corinthon;
  19. despicias merito: quid resinata iuventus
  20. cruraque totius facient tibi levia gentis?