Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. horrida vitanda est Hispania, Gallicus axis
  2. Illyricumque latus; parce et messoribus illis
  3. qui saturant urbem circo scaenaeque vacantem;
  4. quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae,
  5. cum tenuis nuper Marius discinxerit Afros?
  6. curandum in primis ne magna iniuria fiat
  7. fortibus et miseris, tollas licet omne quod usquam est
  8. auri atque argenti: scutum gladiumque relinques,
  9. et iaculum et galeam spoliatis arma supersunt.
  10. Quod modo proposui, non est sententia: verum est,
  11. credite me vobis folium recitare Sibyllae,
  12. si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal
  13. vendit acersccomes, si nullum in coniuge crimen
  14. nec per conventus et cuncta per oppida curvis
  15. unguibus ire parat nummos raptura Celaeno,
  16. tum licet a Pico numeres genus, altaque si te
  17. nomina delectant, omnem Titanida pugnam
  18. inter maiores ipsumque Promethea ponas,.
  19. de quocumque voles proavum tibi sumito libro.
  20. quod si praecipitem rapit ambitio atque libido,