Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. fervet et exultat rauco victoria circo;
  2. nobilis hic, quocumque venit de gramine, cuius
  3. clara fuga ante alios et primus in aequore pulvis,
  4. sed venale pecus Coryphaei posteritas et
  5. Hirpini, si rara iugo victoria sedit;
  6. nil ibi maiorum respectus, gratia nulla
  7. umbrarum; dominos pretiis mutare iubentur
  8. exiguis, trito ducunt epiraedia collo
  9. segnipedes dignique molam versare nepotes,
  10. ergo ut miremur te, non tua, privum aliquid da,
  11. quod possim titulis incidere praeter honores
  12. quos illis damus ac dedimus, quibus omnia debes.
  13. Haec satis ad iuvenem quem nobis fama superbum