Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- sic laudamus equum, facili cui plurima palma
- fervet et exultat rauco victoria circo;
- nobilis hic, quocumque venit de gramine, cuius
- clara fuga ante alios et primus in aequore pulvis,
- sed venale pecus Coryphaei posteritas et
- Hirpini, si rara iugo victoria sedit;
- nil ibi maiorum respectus, gratia nulla
- umbrarum; dominos pretiis mutare iubentur
- exiguis, trito ducunt epiraedia collo
- segnipedes dignique molam versare nepotes,
- ergo ut miremur te, non tua, privum aliquid da,
- quod possim titulis incidere praeter honores
- quos illis damus ac dedimus, quibus omnia debes.
- Haec satis ad iuvenem quem nobis fama superbum
- tradit et inflatum plenumque Nerone propinquo;
- rarus enim ferme sensus communis in illa
- fortuna, sed te censeri laude tuorum,
- Pontice, noluerim sic ut nihil ipse futurae
- laudis agas. miserum est aliorum incumbere famae,
- ne conlapsa ruant subductis tecta columnis,