Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- et metues ne tu sic[*](sic H. Junius: si P: sis Ψ.) Creticus aut Camerinus.
- His ego quem monui? tecum est mihi sermo, Rubelli
- Blande, tumes alto Drusorum stemmate, tamquam
- feceris ipse aliquid propter quod nobilis esses,
- ut te conciperet quae sanguine fulget Iuli,
- non quae ventoso conducta sub aggere texit,
- vos humiles, inquis, ‘volgi pars ultima nostri,
- quorum nemo queat patriam monstrare parentis;
- ast ego Cecropides.’ vivas et originis huius
- gaudia longa feras, tamen ima plebe Quiritem
- facundum invenies: solet hic defendere causas
- nobilis indocti; veniet de plebe togata
- qui iuris nodos et legum aenigmata solvat;
- hinc[*](hinc conj. by Weidner and confirmed by GU: PΨ have hic.) petit Euphraten iuvenis domitique Batavi
- custodes aquilas, armis industrius. at tu
- nil nisi Cecropides, truncoque simillimus Hermae:
- nullo quippe alio vineis discrimine quam quod
- illi marmoreum caput est, tua vivit imago.
- Dic mihi, Teucrorum proles: animalia muta
- quis generosa putet nisi fortia? nempe volucrem