Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Blande, tumes alto Drusorum stemmate, tamquam
  2. feceris ipse aliquid propter quod nobilis esses,
  3. ut te conciperet quae sanguine fulget Iuli,
  4. non quae ventoso conducta sub aggere texit,
  5. vos humiles, inquis, ‘volgi pars ultima nostri,
  6. quorum nemo queat patriam monstrare parentis;
  7. ast ego Cecropides.’ vivas et originis huius
  8. gaudia longa feras, tamen ima plebe Quiritem
  9. facundum invenies: solet hic defendere causas
  10. nobilis indocti; veniet de plebe togata
  11. qui iuris nodos et legum aenigmata solvat;
  12. hinc[*](hinc conj. by Weidner and confirmed by GU: PΨ have hic.) petit Euphraten iuvenis domitique Batavi
  13. custodes aquilas, armis industrius. at tu
  14. nil nisi Cecropides, truncoque simillimus Hermae:
  15. nullo quippe alio vineis discrimine quam quod
  16. illi marmoreum caput est, tua vivit imago.
  17. Dic mihi, Teucrorum proles: animalia muta
  18. quis generosa putet nisi fortia? nempe volucrem
  19. sic laudamus equum, facili cui plurima palma
  20. fervet et exultat rauco victoria circo;