Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. atria, nobilitas sola est atque unica virtus.
  2. Paulus vel Cossus vel Drusus moribus esto,
  3. hos ante effigies maiorum pone tuorum,
  4. praecedant ipsas illi te consule virgas.
  5. prima mihi debes animi bona. sanctus haberi
  6. iustitiaeque tenax factis dictisque mereris?
  7. agnosco procerem: salve Gaetulice, seu tu
  8. Silanus, quocumque alio de sanguine rarus
  9. civis et egregius patriae contingis ovanti,
  10. exclamare libet, populus quod clamat Osiri
  11. invento. quis enim generosum dixerit hunc qui
  12. indignus genere et praeclaro nomine tantum
  13. insignis? nanum cuiusdam Atlanta vocamus,
  14. Aethiopem Cycnum, pravam extortamque puellam
  15. Europen; canibus pigris scabicque vetusta
  16. levibus et siccae lambentibus ora lucernae
  17. nomen erit pardus tigris leo, si quid adhuc est
  18. quod fremat in terris violentius; ergo cavebis
  19. et metues ne tu sic[*](sic H. Junius: si P: sis Ψ.) Creticus aut Camerinus.
  20. His ego quem monui? tecum est mihi sermo, Rubelli