Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. exclamare libet, populus quod clamat Osiri
  2. invento. quis enim generosum dixerit hunc qui
  3. indignus genere et praeclaro nomine tantum
  4. insignis? nanum cuiusdam Atlanta vocamus,
  5. Aethiopem Cycnum, pravam extortamque puellam
  6. Europen; canibus pigris scabicque vetusta
  7. levibus et siccae lambentibus ora lucernae
  8. nomen erit pardus tigris leo, si quid adhuc est
  9. quod fremat in terris violentius; ergo cavebis
  10. et metues ne tu sic[*](sic H. Junius: si P: sis Ψ.) Creticus aut Camerinus.
  11. His ego quem monui? tecum est mihi sermo, Rubelli
  12. Blande, tumes alto Drusorum stemmate, tamquam
  13. feceris ipse aliquid propter quod nobilis esses,
  14. ut te conciperet quae sanguine fulget Iuli,
  15. non quae ventoso conducta sub aggere texit,
  16. vos humiles, inquis, ‘volgi pars ultima nostri,
  17. quorum nemo queat patriam monstrare parentis;
  18. ast ego Cecropides.’ vivas et originis huius
  19. gaudia longa feras, tamen ima plebe Quiritem
  20. facundum invenies: solet hic defendere causas