Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. matronis lugendus, at illos verbera iustis
  2. adficiunt poenis et legum prima securis.
  3. Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis
  4. Aeacidae similis Vulcaniaque arma capessas,
  5. quam te Thersitae similem producat Achilles,
  6. et tamen, ut longe repetas longeque revolvas
  7. nomen, ab infami gentem deducis asylo:
  8. maiorum primus, quisquis fuit ille, tuorum
  9. aut pastor fuit aut illud quod dicere nolo.
  1. Scire velim, quare totiens mihi, Naevole, tristis
  2. occurras, fronte obducta ceu Marsya victus,
  3. quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat
  4. Ravola, dum Rhodopes uda terit inguina barba?