Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt
  2. nomina; pro totis legionibus hi tamen et pro
  3. omnibus auxiliis atque omni pube Latina
  4. sufficiunt dis infernis Terraeque parenti;
  5. pluris enim Decii quam quae servantur ab illis.
  6. Ancilla natus trabeam et diadema Quirini
  7. et fasces meruit, regum ultimus ille bonorum.
  8. prodita laxabant portarum claustra tyrannis
  9. exulibus iuvenes ipsius consulis et quos
  10. magnum aliquid dubia pro libertate deceret,
  11. quod miraretur cum Coclite Mucius et quae
  12. imperii fines Tiberinum virgo natavit:
  13. occulta ad patres produxit crimina servus