Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. exulibus iuvenes ipsius consulis et quos
  2. magnum aliquid dubia pro libertate deceret,
  3. quod miraretur cum Coclite Mucius et quae
  4. imperii fines Tiberinum virgo natavit:
  5. occulta ad patres produxit crimina servus
  6. matronis lugendus, at illos verbera iustis
  7. adficiunt poenis et legum prima securis.
  8. Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis
  9. Aeacidae similis Vulcaniaque arma capessas,
  10. quam te Thersitae similem producat Achilles,
  11. et tamen, ut longe repetas longeque revolvas