Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque volabant
  2. qui numquam attigerant maiora cadavera corvi,
  3. nobilis ornatur lauro collega secunda.
  4. Plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt
  5. nomina; pro totis legionibus hi tamen et pro
  6. omnibus auxiliis atque omni pube Latina
  7. sufficiunt dis infernis Terraeque parenti;
  8. pluris enim Decii quam quae servantur ab illis.
  9. Ancilla natus trabeam et diadema Quirini
  10. et fasces meruit, regum ultimus ille bonorum.
  11. prodita laxabant portarum claustra tyrannis