Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. cuius supplicio non debuit una parari
  2. simia nec serpens unus nec culleus unus.
  3. par Agamemnonidae crimen, sed causa facit rem
  4. dissimilem: quippe ille deis auctoribus ultor
  5. patris erat caesi media inter pocula, sed nec
  6. Electrae iugulo se polluit aut Spartam
  7. sanguine coniugii, nullis aconita propinquis
  8. miscuit, in scaena numquam cantavit Orestes,
  9. Troica non scripsit, quid enim Verginius armis
  10. debuit ulcisci magis aut cum Vindice Galba,
  11. quod[*](quod Madvig: quid PΨ.) Nero tam saeva crudaque tyrannide fecit?
  12. haec opera atque hae sunt generosi principis artes,
  13. gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu
  14. prostitui Graiaeque apium meruisse coronae,
  15. maiorum effigies habeant insignia vocis,
  16. ante pedes Domiti longum tu pone Thyestae
  17. syrma vel Antigones vel personam Melanippes,
  18. et de marmoreo citharam suspende colosso.
  19. Quid, Catilina, tuis natalibus atque Cethegi
  20. inveniet quisquam sublimius? arma tamen vos