Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quid refert? vendunt nullo cogente Nerone,
  2. nec dubitant celsi praetoris vendere ludis,
  3. finge tamen gladios inde atque hinc pulpita poni[*](poni P; pone Ψ.),
  4. quid satius? mortem sic quisquam exhorruit, ut sit
  5. zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi?
  6. res haut mira tamen citharoedo principe mimus
  7. nobilis, haec ultra quid erit nisi ludus? et illic
  8. dedecus urbis habes, nec murmillonis in armis
  9. nec clipeo Gracchum pugnantem aut falce supina;
  10. damnat enim tales habitus, sed damnat et, odit;
  11. nec galea faciem abscondit; movet ecce tridentem.
  12. postquam vibrata pendentia retia dextra
  13. nequiquam effudit, nudum ad spectacula voltum
  14. erigit et tota fugit agnoscendus harena.
  15. credamus tunicae, de faucibus aurea cum se
  16. porrigat.et longo iactetur spira galero.
  17. ergo ignominiam graviorem pertulit omni
  18. vulnere cum Graccho iussus pugnare secutor. N
  19. Libera si dentur populo suffragia, quis tam
  20. perditus ut dubitet Senecam praeferre Neroni?