Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- credamus tunicae, de faucibus aurea cum se
- porrigat.et longo iactetur spira galero.
- ergo ignominiam graviorem pertulit omni
- vulnere cum Graccho iussus pugnare secutor. N
- Libera si dentur populo suffragia, quis tam
- perditus ut dubitet Senecam praeferre Neroni?
- cuius supplicio non debuit una parari
- simia nec serpens unus nec culleus unus.
- par Agamemnonidae crimen, sed causa facit rem
- dissimilem: quippe ille deis auctoribus ultor
- patris erat caesi media inter pocula, sed nec
- Electrae iugulo se polluit aut Spartam
- sanguine coniugii, nullis aconita propinquis
- miscuit, in scaena numquam cantavit Orestes,
- Troica non scripsit, quid enim Verginius armis
- debuit ulcisci magis aut cum Vindice Galba,
- quod[*](quod Madvig: quid PΨ.) Nero tam saeva crudaque tyrannide fecit?
- haec opera atque hae sunt generosi principis artes,
- gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu
- prostitui Graiaeque apium meruisse coronae,