Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Laureolum velox etiam bene Lentulus egit,
  2. iudice me dignus vera cruce, nec tamen ipsi
  3. ignoscas populo; populi frons durior huius
  4. qui sedet et spectat triscurria patriciorum
  5. planipedes audit Fabios, ridere potest qui
  6. Mamercorum alapas. quanti sua funera vendant
  7. quid refert? vendunt nullo cogente Nerone,
  8. nec dubitant celsi praetoris vendere ludis,
  9. finge tamen gladios inde atque hinc pulpita poni[*](poni P; pone Ψ.),
  10. quid satius? mortem sic quisquam exhorruit, ut sit
  11. zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi?
  12. res haut mira tamen citharoedo principe mimus
  13. nobilis, haec ultra quid erit nisi ludus? et illic
  14. dedecus urbis habes, nec murmillonis in armis
  15. nec clipeo Gracchum pugnantem aut falce supina;
  16. damnat enim tales habitus, sed damnat et, odit;
  17. nec galea faciem abscondit; movet ecce tridentem.
  18. postquam vibrata pendentia retia dextra
  19. nequiquam effudit, nudum ad spectacula voltum
  20. erigit et tota fugit agnoscendus harena.