Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nec per conventus et cuncta per oppida curvis
  2. unguibus ire parat nummos raptura Celaeno,
  3. tum licet a Pico numeres genus, altaque si te
  4. nomina delectant, omnem Titanida pugnam
  5. inter maiores ipsumque Promethea ponas,.
  6. de quocumque voles proavum tibi sumito libro.
  7. quod si praecipitem rapit ambitio atque libido,
  8. si frangis virgas sociorum in sanguine, si te
  9. delectant hebetes lasso lictore secures,
  10. incipit ipsorum contra te stare parentum
  11. nobilitas claramque facem praeferre pudendis.
  12. omne animi vitium tanto conspectus in se
  13. crimen habet, quanto maior qui peccat habetur,
  14. quo mihi te solitum falsas signare tabellas
  15. in templis quae fecit avus statuamque parentis
  16. ante triumphalem? quo, si nocturnus adulter
  17. tempora Santonico velas adoperta cucullo?
  18. Praeter maiorum cineres atque ossa volucri
  19. carpento rapitur pinguis Lateranus, et ipse.
  20. ipse rotam adstringit sufflamine mulio[*](All edd before Bücheler (1886) read multo. The true reading mulio was found in the Florilegium Sangallense and is confirmed elsewhere. See Duff's and Housman's notes on the passage.) consul.