Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et pater armenti capto eripietur agello,
  2. ipsi deinde Lares, si quod spectabile signum,
  3. si quis in aedicula deus unicus; haec etenim sunt
  4. pro summis, iam[*](iam conj. by Büch.: nam PΨ and Büch. (1893): Housman conj. quis.) sunt haec maxima, despicias tu
  5. forsitan inbellis Rhodios unctamque Corinthon;
  6. despicias merito: quid resinata iuventus
  7. cruraque totius facient tibi levia gentis?
  8. horrida vitanda est Hispania, Gallicus axis
  9. Illyricumque latus; parce et messoribus illis
  10. qui saturant urbem circo scaenaeque vacantem;
  11. quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae,
  12. cum tenuis nuper Marius discinxerit Afros?
  13. curandum in primis ne magna iniuria fiat
  14. fortibus et miseris, tollas licet omne quod usquam est
  15. auri atque argenti: scutum gladiumque relinques,
  16. et iaculum et galeam spoliatis arma supersunt.
  17. Quod modo proposui, non est sententia: verum est,
  18. credite me vobis folium recitare Sibyllae,
  19. si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal
  20. vendit acersccomes, si nullum in coniuge crimen