Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae,
  2. cum tenuis nuper Marius discinxerit Afros?
  3. curandum in primis ne magna iniuria fiat
  4. fortibus et miseris, tollas licet omne quod usquam est
  5. auri atque argenti: scutum gladiumque relinques,
  6. et iaculum et galeam spoliatis arma supersunt.
  7. Quod modo proposui, non est sententia: verum est,
  8. credite me vobis folium recitare Sibyllae,
  9. si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal
  10. vendit acersccomes, si nullum in coniuge crimen
  11. nec per conventus et cuncta per oppida curvis