Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. curritur ad vocem iucundam et carmen amicae
  2. Thebaidos, laetam cum fecit Statius urbem
  3. promisitque diem: tanta dulcedine captos
  4. adficit ille animos tantaque libidine volgi
  5. auditur; sed cum fregit subsellia versu,
  6. esurit, intactam Paridi nisi vendit Agauen.
  7. ille et militiae multis largitur honorem,
  8. semenstri digitos vatum circumligat auro:
  9. quod non dant proceres, dabit histrio; tu Camerinos
  10. et Baream, tu nobilium magna atria curas?
  11. praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.
  12. haut tamen invideas vati quem pulpita pascunt:
  13. quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius
  14. aut Fabius? quis Cotta iterum, quis Lentulus alter?
  15. tunc par ingenio pretium, tunc utile multis
  16. pallere et vinum toto nescire Decembri.
  17. Vester porro labor fecundior, historiarum
  18. scriptores? perit[*](perit PFG: petit Ψ ) hic plus temporis atque olei plus.
  19. nullo quippe modo millensima pagina surgit
  20. omnibus et crescit multa damnosa papyro;