Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex.
  2. quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?
  3. quis dabit historico quantum daret acta legenti?
  4. Sed genus ignavum, quod lecto gaudet et umbra.
  5. dic igitur quid causidicis civilia praestent
  6. officia et magno comites in fasce libelli.
  7. ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit
  8. praecipue, vel si tetigit latus acrior illo
  9. qui venit ad dubium grandi cum codice nomen.
  10. tunc inmensa cavi spirant mendacia folles
  11. conspuiturque sinus: veram deprendere messem
  12. si libet, hinc centum patrimonia causidicorum,
  13. parte alia solum russati pone Lacertae[*](LacertaeΨ: Lacernae P.).
  14. consedere duces, surgis tu pallidus Aiax
  15. dicturus dubia pro libertate bubulco
  16. iudice, rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
  17. Agantur virides, scalarum gloria, palmae.
  18. quod vocis pretium? siccus petasunculus et vas
  19. pelamydum aut veteres, Maurorum epimenia, bulbi,
  20. aut vinum Tiberi devectum, quinque lagonae.