Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
  2. Sed vatem egregium, cui non sit publica vena,
  3. qui nil expositum soleat deducere nec qui
  4. communi feriat carmen triviale moneta,
  5. hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,
  6. anxietate carens animus facit, omnis acerbi
  7. inpatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis
  8. fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro
  9. Pierio thyrsumque potest contingere maesta
  10. paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque
  11. corpus eget: satur est cum dicit Horatius euhoe!
  12. quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo
  13. vexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur
  14. pectora vestra duas non admittentia curas?
  15. magnae mentis opus, nec de lodice paranda
  16. attonitae, currus et equos faciesque deorum
  17. aspicere et qualis Rutulum confundat Erinys.
  18. nam si Vergilio puer et tolerabile desset
  19. hospitium, caderent omnes a crinibus hydri,
  20. surda nihil gemeret grave bucina: poscimus ut sit