Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ut pueri Iunonis avem. sed defluit aetas
  2. et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.
  3. taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque
  4. Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.
  5. Accipe nunc artes ne quid tibi conferat iste
  6. quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta,
  7. ipse facit versus, atque uni cedit Homero
  8. propter mille annos, et si dulcedine famae
  9. succensus recites, maculosas[*](maculosas Heinr.: maculonsas Ribb. Housman: maculonus Ψ, maculonis PGBüch.) commodat aedes;
  10. haec longe ferrata domus servire iubetur,
  11. in qua sollicitas imitatur ianua portas,
  12. scit dare libertos extrema in parte sedentis
  13. ordinis et magnas comitum disponere voces:
  14. nemo dabit regum quanti subsellia constant
  15. et quae conducto pendent anabathra tigillo,
  16. quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.
  17. nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos
  18. ducimus et litus sterili versamus aratro,
  19. nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi
  20. consuetudo mali, tenet insanabile multos[*](The text of lines 50-52 is evidently corrupt Part of the passage seems to be a gloss, but, even if line 51 be eliminated, lines 50 and 52 can scarcely be translated though the general sense is clear. )