Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos
  2. ducimus et litus sterili versamus aratro,
  3. nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi
  4. consuetudo mali, tenet insanabile multos[*](The text of lines 50-52 is evidently corrupt Part of the passage seems to be a gloss, but, even if line 51 be eliminated, lines 50 and 52 can scarcely be translated though the general sense is clear. )
  5. scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
  6. Sed vatem egregium, cui non sit publica vena,
  7. qui nil expositum soleat deducere nec qui
  8. communi feriat carmen triviale moneta,
  9. hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,
  10. anxietate carens animus facit, omnis acerbi
  11. inpatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis
  12. fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro
  13. Pierio thyrsumque potest contingere maesta
  14. paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque
  15. corpus eget: satur est cum dicit Horatius euhoe!
  16. quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo
  17. vexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur
  18. pectora vestra duas non admittentia curas?
  19. magnae mentis opus, nec de lodice paranda
  20. attonitae, currus et equos faciesque deorum