Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. solus enim tristes hac tempestate Camenas
  2. respexit, cum iam celebres notique poetae
  3. balneolum Gabiis, Romae conducere furnos
  4. temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent
  5. praecones fieri, cum desertis Aganippes
  6. vallibus esuriens migraret in atria Clio;
  7. nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra
  8. ostendatur, ames nomen victumque Machaerae
  9. et vendas potius commissa quod auctio vendit
  10. stantibus, oenophorum tripedes armaria cistas,
  11. Alcitheon Pacti, Thebas et Terea Fausti.
  12. hoc satius quam si dicas sub iudice vidi
  13. quod non vidisti, faciant equites Asiani
  14. quamquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni,
  15. altera quos nudo traducit Gallia talo.
  16. Nemo tamen studiis indignum ferre laborem
  17. cogetur posthac, nectit quicumque canoris
  18. eloquium vocale modis laurumque momordit.
  19. hoc agite, o iuvenes, circumspicit et stimulat vos
  20. materiamque sibi ducis indulgentia quaerit,