Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Credamus tragicis quidquid de Colchide torva
  2. dicitur et Procne; nil contra conor. et illae
  3. grandia monstra suis audebant temporibus, sed
  4. non propter nummos; minor admiratio summis
  5. debetur monstris, quotiens facit ira nocentes
  6. hunc sexum et rabie iecur incendente feruntur
  7. praecipites, ut saxa iugis abrupta, quibus mons
  8. subtrahitur clivoque latus pendente recedit:
  9. illam ego non tulerim, quae conputat et scelus ingens
  10. sana facit, spectant subeuntem fata mariti
  11. Alcestim, et similis si permutatio detur,
  12. morte viri cupiant animam servare catellae.
  13. occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae
  14. mane, Clytaemestram nullus non vicus habebit,
  15. hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem
  16. insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat,
  17. at nunc res agitur tenui pulmone rubetae;
  18. sed tamen et ferro, si praegustarit[*](praegustabit PSG: praegustaret Ψ: praegustarit Markl. and Housman.) Atrides
  19. Pontica ter victi cautus medicamina regis.
  1. Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum;