Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus
  2. circumagat madidas a tempestate cohortes.
  3. quantum vis stipulare et protinus accipe: quid[*](quid PFGTU: quod ALO.) do
  4. ut totiens illum pater audiat? haec alii sex
  5. vel plures uno conclamant ore sophistae
  6. et veras agitant lites raptore relicto;
  7. fusa venena silent, malus ingratusque maritus
  8. et quae iam veteres sanant mortaria caecos.
  9. Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt
  10. consilia, et vitae diversum iter ingredietur
  11. ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,
  12. summula ne pereat qua vilis tessera venit
  13. frumenti; quippe haec merces lautissima. tempta
  14. Chrysogonus quanti doceat vel Polio quanti
  15. lautorum pueros: artem scindes[*](scindens PΨ: scindes conj. Iahn, confirmed by Voss.) Theodori
  16. Balnea sescentis et pluris porticus in qua
  17. gestetur dominus quotiens pluit—anne serenum
  18. expectet spargatve luto iumenta recenti?
  19. hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae.
  20. parte alia longis Numidarum fulta columnis