Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ante pedes, ideo conducta Paulus agebat
  2. sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat,
  3. quam Basilus. rara in tenui facundia panno.
  4. quando licet Basilo flentem producere matrem?
  5. quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te
  6. Gallia vel potius nutricula causidicorum
  7. Africa, si placuit mercedem ponere linguae.
  8. Declamare doces? o ferrea pectora Vetti,
  9. cum perimit saevos classis numerosa tyrannos.
  10. nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans,
  11. perferet atque eadem cantabit versibus isdem;
  12. occidit miseros crambe repetita magistros,
  13. quis color et quod sit causae genus atque ubi summa
  14. quaestio, quae veniant diversa e parte[*](parte. So Ψ: P and Büch. have forte.) sagittae,
  15. nosse volunt omnes, mercedem solvere nemo
  16. mercedem appellas? quid enim scio? culpa docentis
  17. scilicet arguitur, quod laevae parte mamillae
  18. nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta
  19. quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet,
  20. quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem