Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quod vocis pretium? siccus petasunculus et vas
  2. pelamydum aut veteres, Maurorum epimenia, bulbi,
  3. aut vinum Tiberi devectum, quinque lagonae.
  4. si quater egisti, si contigit aureus unus,
  5. inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
  6. Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos
  7. egimus; huius enim stat currus aeneus, alti
  8. quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci
  9. bellatore sedens curvatum hastile minatur
  10. eminus et statua meditatur proelia lusca.
  11. sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est
  12. Tongilii, magno cum rhinocerote lavari
  13. qui solet et vexat lutulenta balnea turba,
  14. perque forum iuvenes longo premit assere Maedos
  15. empturus pueros argentum murrina villas;
  16. spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo.
  17. et tamen est illis hoc utile: purpura vendit
  18. causidicum, vendunt amethystina; convenit illi
  19. et strepitu et facie maioris vivere census,
  20. sed finem inpensae non servat prodiga Roma.