Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Nupta senatori comitata est Eppia ludum
  2. ad Pharon et Nilum famosaque moenia Lagi,
  3. prodigia et mores urbis damnante Canopo.
  4. inmemor illa domus et coniugis atque sororis
  5. nil patriae indulsit, plorantesque improba natos,
  6. utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit,
  7. sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna
  8. et segmentatis dormisset parvula cunis,
  9. contempsit pelagus; famam contempserat olim,
  10. cuius apud molles minima est iactura cathedras.
  11. Tyrrhenos igitur fluctus lateque sonantem
  12. pertulit Ionium constanti pectore, quamvis
  13. mutandum totiens esset mare. iusta pericli
  14. si ratio est et honesta, timent pavidoque gelantur
  15. pectore nec tremulis possunt insistere plantis:
  16. fortem animum praestant rebus quas turpiter audent,
  17. si iubeat coniunx, durum est conscendere navem;
  18. tunc sentina gravis, tunc summus vertitur aer.
  19. quae moechum sequitur, stomacho valet, illa maritum
  20. convomit, haec inter nautas et prandet et errat