Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quod securus ames quodque inde excerpere possis?
  2. chironomon Ledam molli saltante Bathyllo
  3. Tuccia vesicae non imperat, Apula gannit
  4. sicut in amplexu subito et miserabile longum;
  5. attendit Thymele: Thymele tunc rustica discit.
  6. Ast aliae, quotiens aulaea recondita cessant
  7. et vacuo clusoque sonant fora sola theatro,
  8. atque a plebeis longe Megalesia, tristes
  9. personam thyrsumque tenent et subligar Acci.
  10. Vrbicus exodio risum movet Atellanae
  11. gestibus Autonoes; hunc diligit Aelia pauper,
  12. solvitur his magno comoedi fibula, sunt quae
  13. Chrysogonum cantare vetent, Hispulla tragoedo
  14. gaudet: an expectas ut Quintilianus ametur?
  15. accipis uxorem de qua citharoedus. Echion
  16. aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules.
  17. longa per angustos figamus pulpita vicos,
  18. ornentur postes et grandi ianua lauro,
  19. ut testudineo tibi, Lentule, conopeo
  20. nobilis Euryalum aut murmillonem exprimat infans.