Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. personam thyrsumque tenent et subligar Acci.
  2. Vrbicus exodio risum movet Atellanae
  3. gestibus Autonoes; hunc diligit Aelia pauper,
  4. solvitur his magno comoedi fibula, sunt quae
  5. Chrysogonum cantare vetent, Hispulla tragoedo
  6. gaudet: an expectas ut Quintilianus ametur?
  7. accipis uxorem de qua citharoedus. Echion
  8. aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules.
  9. longa per angustos figamus pulpita vicos,
  10. ornentur postes et grandi ianua lauro,
  11. ut testudineo tibi, Lentule, conopeo
  12. nobilis Euryalum aut murmillonem exprimat infans.
  13. Nupta senatori comitata est Eppia ludum
  14. ad Pharon et Nilum famosaque moenia Lagi,
  15. prodigia et mores urbis damnante Canopo.
  16. inmemor illa domus et coniugis atque sororis
  17. nil patriae indulsit, plorantesque improba natos,
  18. utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit,
  19. sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna
  20. et segmentatis dormisset parvula cunis,