Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. paucae adeo Cereris[*](Cereris PΨ: Housman conj. teretis.) vittas contingere dignae,
  2. quarum non timeat pater oscula: necte coronam
  3. postibus et densos per limina tende corymbos.
  4. unus Hiberinae vir sufficit? ocius illud
  5. extorquebis, ut haec oculo contenta sit uno.
  6. magna tamen fama est cuiusdam rure paterno
  7. viventis? vivat Gabiis ut vixit in agro,
  8. vivat Fidenis, et agello cedo paterno,
  9. quis tamen adfirmat nil actum in montibus aut in
  10. speluncis? adeo senuerunt Iuppiter et Mars?
  11. Porticibusne tibi monstratur femina voto
  12. digna tuo? cuneis an habent spectacula totis
  13. quod securus ames quodque inde excerpere possis?
  14. chironomon Ledam molli saltante Bathyllo
  15. Tuccia vesicae non imperat, Apula gannit
  16. sicut in amplexu subito et miserabile longum;
  17. attendit Thymele: Thymele tunc rustica discit.
  18. Ast aliae, quotiens aulaea recondita cessant
  19. et vacuo clusoque sonant fora sola theatro,
  20. atque a plebeis longe Megalesia, tristes