Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Ast aliae, quotiens aulaea recondita cessant
  2. et vacuo clusoque sonant fora sola theatro,
  3. atque a plebeis longe Megalesia, tristes
  4. personam thyrsumque tenent et subligar Acci.
  5. Vrbicus exodio risum movet Atellanae
  6. gestibus Autonoes; hunc diligit Aelia pauper,
  7. solvitur his magno comoedi fibula, sunt quae
  8. Chrysogonum cantare vetent, Hispulla tragoedo
  9. gaudet: an expectas ut Quintilianus ametur?
  10. accipis uxorem de qua citharoedus. Echion
  11. aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules.