Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. viventis? vivat Gabiis ut vixit in agro,
  2. vivat Fidenis, et agello cedo paterno,
  3. quis tamen adfirmat nil actum in montibus aut in
  4. speluncis? adeo senuerunt Iuppiter et Mars?
  5. Porticibusne tibi monstratur femina voto
  6. digna tuo? cuneis an habent spectacula totis
  7. quod securus ames quodque inde excerpere possis?
  8. chironomon Ledam molli saltante Bathyllo
  9. Tuccia vesicae non imperat, Apula gannit
  10. sicut in amplexu subito et miserabile longum;
  11. attendit Thymele: Thymele tunc rustica discit.