Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. grandia monstra suis audebant temporibus, sed
  2. non propter nummos; minor admiratio summis
  3. debetur monstris, quotiens facit ira nocentes
  4. hunc sexum et rabie iecur incendente feruntur
  5. praecipites, ut saxa iugis abrupta, quibus mons
  6. subtrahitur clivoque latus pendente recedit:
  7. illam ego non tulerim, quae conputat et scelus ingens
  8. sana facit, spectant subeuntem fata mariti
  9. Alcestim, et similis si permutatio detur,
  10. morte viri cupiant animam servare catellae.
  11. occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae
  12. mane, Clytaemestram nullus non vicus habebit,
  13. hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem
  14. insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat,
  15. at nunc res agitur tenui pulmone rubetae;
  16. sed tamen et ferro, si praegustarit[*](praegustabit PSG: praegustaret Ψ: praegustarit Markl. and Housman.) Atrides
  17. Pontica ter victi cautus medicamina regis.
  1. Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum;
  2. solus enim tristes hac tempestate Camenas
  3. respexit, cum iam celebres notique poetae