Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. haec lacerat mixtos equitum cum sanguine patres.
  2. tanti partus equae, tanti una venefica constat.
  3. Oderunt natos de paelice: nemo repugnet,
  4. nemo vetet, iam iam privignum occidere fas est.
  5. vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res,
  6. custodite animas et nulli credite mensae:
  7. livida materno fervent adipata veneno.
  8. mordeat ante aliquis quidquid porrexerit illa
  9. quae peperit, timidus praegustet pocula papas.
  10. Fingimus haec altum satura sumente cothurnum
  11. scilicet, et finem egressi legemque priorum
  12. grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,
  13. montibus ignotum Rutulis caeloque Latino?
  14. nos utinam vani. set clamat Pontia ‘feci,
  15. confiteor, puerisque meis aconita paravi,
  16. quae deprensa patent; facinus tamen ipsa peregi.’
  17. tune duos una, saevissima vipera, cena?
  18. tune duos? septem, si septem forte fuissent!
  19. Credamus tragicis quidquid de Colchide torva
  20. dicitur et Procne; nil contra conor. et illae