Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Tuccia vesicae non imperat, Apula gannit
  2. sicut in amplexu subito et miserabile longum;
  3. attendit Thymele: Thymele tunc rustica discit.
  4. Ast aliae, quotiens aulaea recondita cessant
  5. et vacuo clusoque sonant fora sola theatro,
  6. atque a plebeis longe Megalesia, tristes
  7. personam thyrsumque tenent et subligar Acci.
  8. Vrbicus exodio risum movet Atellanae
  9. gestibus Autonoes; hunc diligit Aelia pauper,
  10. solvitur his magno comoedi fibula, sunt quae
  11. Chrysogonum cantare vetent, Hispulla tragoedo
  12. gaudet: an expectas ut Quintilianus ametur?
  13. accipis uxorem de qua citharoedus. Echion
  14. aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules.
  15. longa per angustos figamus pulpita vicos,
  16. ornentur postes et grandi ianua lauro,
  17. ut testudineo tibi, Lentule, conopeo
  18. nobilis Euryalum aut murmillonem exprimat infans.
  19. Nupta senatori comitata est Eppia ludum
  20. ad Pharon et Nilum famosaque moenia Lagi,